AUSTERUM in coloribus

AUSTERUM in coloribus
AUSTERUM in coloribus
Graecis πικρὸν. Epiphanius l. de 12. Lapidib. de Smaragdo, qui saturatius viret, Τριτος, inquit, λίςθος σμάραγδος: οὗτος καλε̈ιται καὶ πράσινος: ἔςτι δὲ χλωρὸς τῷ εἴδει: ὅμως ἐςτὶ διαφορά τις εν αὐτοῖς. τινες μεν γὰρ αὐτοὺς Νερωνιανοὺς καλοῦσιν, ἄλλοι δὲ Δομετιανούς: καὶ ὁ μὲν Νερωνιανὸς ωικρός ἐςτι τῷ εἴδει σφόδρα κλωρίζων, διειδὴς καὶ ςτίλβων, Tertius lapis smaragdus est, qui prasinus quoque appellatur. Est autem viridis specie: sic tamen ut non leve in illis deprehendatur discrimen. Quidam enim eos Neronianos appellant, nonnulli Domitianos: et Neronianus quidem Austerus est colore, saturate viridis, translucidus et nitens. Idem proin hîc austerum, quod, maxime saturum, Plin. l. 9. c. 36. Sed unde conchyliis pretia? queis virus grave in fuco, color austerus in glauco. Πικρὸν χρῶμα εν τῷ κυαναυγε̑ι, τὸ κυαναυγέςτατον, τὸ ὑπερκυανοῦν. Idem c. 38. Nimiaeque eius nigritiae dat austeritatem illam nitoremque, qui quaeritur, cocci. Ubi austeritatem vocat saturitatem et superbiam nitoris. Et l. 37. c. 7. de carbunculis: Et heic mares, austeritas distinguit, siquidem vigor apposita tingens indicat: quidam etiam hebetare visus dicuntur. Blandior feminis flamma, alliciens magis, quam accendens. De Scythicis item smaragdis meracius improbiusque virentibus, c. 5. eiusdem l. Nullis maior austeritatis nec minus vitii. Et paulo post, Ergo Cyprii varie glauci magis ac minus in eodem smaragdo, aliis partibus tenorem illum Scythicae austeritatis non semper custodiunt. Eôdem sensu Latini usurpârunt colorem pressum, saturum, plenum, adstrictum, superbum, improbum; Graeci quoque κατακορές, Βαςθύ: unde superbia candoris Vitruvio, l. 7. c. 3. austeritas est καὶ ἡ Βαςθύτης τῆς λδκότητος. Opponitur color dilutus, item excitatus, h. e. clarus et acutus, Graece ὀξὺς: ita tamen, ut austerus et excitatus in eodem simul possint esse, diversô respectu; e. g. Tyria purpura nigrior et adstrictior aspicientibus apparebat, suspicientibus autem excitatissimum colorem ac lumen affulgebat. At excitatus et dilutus simul esse et in uno morari nequeunt, etc. Et quidem Antiqui pressiores et fusciores purpuras magis probabant; at recentioribus clarae et excitatae potius placuêre. Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio, p. 183. et ad Solin. p. 199. ut et hîc passim ubi de Coloribus praedictis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • MERACUM seu MERUM — in coloribus, dilutiori opponitur: sic ἄκρατον μέλαν Aristoteli de Color. Et Theophrasto, ἄκρατα λειώματα κυανοῦ, quae τοῖς ὑδαρεςτέροις opponuntur, mere caerulea expolitionibus pallidioribus. Philargyrus, In consuetudine dicimus meracius satura …   Hofmann J. Lexicon universale

  • COLOR — primo unus in Pictura. Plin. l. 35. c. 8. Apparet multo vetustiora (Artis huius) principin esse, eosque qui monochromata pinxerint, (quorum aetas non traditur) aliquando ante fuisse, Hygiaenontem, Diniam, Charmam, et qui primus in pictura marem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SATURUM — I. SATURUM Straboni SATYREUM, SATYRIUM Stephan. urbs Calabriae non longe a Tarento. Nunc vicus hortis amoenus, a Tarento 8. mill. pass. in Caeciam Neritum versus. Scribitur et Satyrum. Ferrar. Vide Servium in illud Georg. l. 2. v. 197. Saltus, et …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CLARITAS — apud Solin. c. 52. ubi de Lychnite gemma, Duplex ei facies: aut enim purpureâ emicat claritate, aut meracius suffunditur cocci rubore; purpurae velut propria tribuitur, cocco adem pta, quod mirum. Claritas enim in omnibus coloribus splendor est… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AMARUM — in coloribus, idem quod austerum, plenum, saturum, etc. Sic πικρὸν Graecis in tinctura vel colore, quod valde coloratum est. Epiphanius de Smaragdo, Καὶ ὁ μὲν Νερωνιανὸς πικρός ἐςτι τῶ εἴδει σφόδρα χλωρίζων, Et Neronianus quidem amarus, aspectu,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AMETHYSTINUS color — ab amethysto gemma, unus ex purpurae olim coloribus, quae prout pressior saturatiorque erat, vel dilutior, vatia etiam invenit nomina. Est in his, verba sunt Plinii, l. 37. c. 9. carbunculi tenuior ignis est amethysti fulgens purpura, est smar… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PLENUM — in coloribus, idem quod adstrictum, amarum, austerum, meracum, pressum, saturum, triste etc. quas voces vide hîc passim. In Tessera, latus illud, quod sex puncta habebat, sic dictum legimus: uti contra vacuum illud, in quo unitas tantum erat… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SURDI — inter octonos illos, quos ridiculi gratiâ ad convivium solebat invitare Heliogabalus, apud Lamprid. in Vita huius, c. 29. Ab hominibus vox translata ad serpentum illos, qui ad cantum videntur obsurdescere, quia illô non magis afficiuntur, quam si …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”